CYBELE

CYBELE
CYBELE
Caeli ac Terrae filia, Saturni uxor, aliis nominibus Obs, Rhea, Vesta, Magna mater, Dindymene, et Berecynthia appellata. Cybele atem dicta putatur a Cybelo Phrygiae monte, ubi eius sacra, quae Tertullianus, Apolog. ridet, primo creduntur instituta. Hesych. Κὐβελα, ὄρη Φρυγίας; Κυβέλη μήτηρ θεῶν, Quamquam Festus ἀπὸ τȏυ κυβιςτεῖν τὴν κεφαλὴν dictam malit, quod Graecis significat in caput saltare, quô genere saltationis Galli, Deae huius sacerdotes, peculiariter in sacris utebantur. aliquando 2. syllaba corripitur. Martialis, l. 1. Epigr. 71. v. 10.
Et Cybeles pictô stat Corybante tholus.
Claudian. l. 1. de Rapt. Proserp. v. 180.
Turriger amque petit Cybelen. -----
Quandoque vero producitur. Propert. l. 3. El. 16. v. 35.
Vertice turrigero iuxta Dia Magna Cybele.
Lucanus, l. 1. v. 600.
Et lotam parvo revocant Almone Cybelen.
Buxus ei inter arbores sacra. Virg. in Ciri, v. 165.
Saeva, velut gelidis Ciconum Bistonis in oris,
Ictave barbaricâ Cybeles antistita buxo,
Infelx virgo totä bacchatur in urbe.
Claudian. l. 1. de Rapt. Proserp. v. 210.
Non buxus, non aera sonant, blandique leones
Submisêre iubas: adytis gavisa Cybele
Exilit, et pronas intendit ad oscula turres.
Quamquam ea quoque Bacchi sacrificiis in usu. Papinius, l. 9. Theb. v. 479.
----- Cum Bacchica mugit
Buxus, et insanae maculant trieterida matres.
Mythologia paucis sich habet: Cybele, sen a monre seu a Cubo dicta, terra est: Corona eius turrita, moenibusque ornata, quid denotet, in aperto. Clavis in manu, indigitat, semina hieme humô condita, sub vernum tempus, velut reclusô sinu, prodire. Toga variegata floribus est, a quatuor Leonibus, i. e. anni tempestatibus, currus eius vehitur. Saturnus, eius maritus, tempus est. Diodor. Sic. l. 3. ut et Euseb. praepar. Euang. Cybelen credit medicamenta infantibus salubria novisse, et hinc originem fuisse fabulae. Nic. Lloydius. Vide Natal. Com. Rossaeum. in Mystagogo Poetico. Coeterum Infans exposita in monte Cybelo ibique a feris nutrita, postmodum a pastoris cuiusdam uxore reperta est, unde ei nomen. Tympana, fistulas et cymbala invenit; hinc aerea tympana in eius sacris locum habuêre, buxusque. Clavian. de Raptu, l. 1. v. 210.
Non buxus, non aera sonant.
Ubi aera, non tantum tympana, sed etiam nolas campanasque indigitant, secundum Dempsterum. Auson. Ep. 25. v. 20.
Cymbala dant flictu sonitum, dant pulpita saltu,
Icta pedum, tentis reboant cava tympana tergis.
Isiacos agitant Mareatica sistra tumultus,
Nec Dodonaei cessat tinnitus aheni.
In numerum quoties radiis ferientibus ictae
Respondent dociles moderatô verbere pelves.
Pinus eidem dicata fuit, propter Atym, puerum ei in delitiis, sub ista arbore iacenrem. Unde Cybele Iovem sic alloquitur, apud Virg. l. 9. Aen. v. 85.
Pinea silva mihi multos delecta per annos
Lucus in arce fuit summa. ----- -----
Hinc Firmicus, de errore profanar. Relig. in sacris, inquit, Phrygus quae matris Deûm dicunt, per annos singulos arbor pinea caeditur, et in media arbore simulacrum iuvenis subligatur. Aur. Prudentius in Romano Mart. v. 196.
An ad Cybelles ibo lucum pineum?
Puer sed obstat Gallus ob libidinem,
Per triste vulnus, perque sectum dedecus,
Ab impudicae tutus amplexu Deae,
Per multa matris sacra plorandus spado.
Atys videlicet, qui quo fidem Deae non servâsset, furore ab hac immissô se ipsum sub pinu castravit, unde hic pinui honor. Alii insummet in pinum a Cybele conversum fingunt. Utriusque venerationem in his sacris usitatam, multis prosequitur Catullus, Epigr. 62. unde Taurobolii et Criobolii mentio, apud Iul. Firmicum, librô Epigr. supra laudatô, et in inscr. a Ioh. Wowerio annotarâ,
DIS. MAGNIS.
MATRI. DEUM. ET. ATTIDI. SEXTILIUS. AGESILAUS.
AEDISIUS V. C. CAUSARUM. NON. IGNOBILIS.
AFRICANI. TRIBUNALIS. ORATOR. TAURIBOLIO.
CRIOBOLIOQUF. IN. AETERNUM. RENATUS.
ARAM. SACRAVIT. DD. NN. VALENTE. V.
ET. VALENTINIANO. IUNIOR. AUGG. COSS.
Quando eius sacra in urbem Romam recepta sint Pessinuntemque missi, qui Deam arcesserent, vide Strab. l. 10. Liv. Dec. 3. l. 9. Sueton. in Tiber. c. 2. Sil. Ital. l. 17. Punic. etc. Sacrificabant autem er porcâ Praetores quotannis, per sacerdotem uttinsque sexus e Phrygia, ubi primitus culta fuit. Hi ritu patriô amictu variegatô seu synthesi induti, imaginem Deae per plateas vicosque urbis ferebant, palmis pectora ferientes, cymbalaque pulsantes, magnâ populi insequente turbâ, inter eundum autem vel saltandum potius, ab obvio quovis stipem perebant, hinc Μητραγύρται et Circulatores Cybeleii dicti: qui quod ebrietate aliilque sceleribus infames erant, nomina haec in Proverb. abiêre, de hominibus nauci et nullius penitus pudoris; nec libero proin homini id officii subire licebat. Dicti vero sunt Cybeles sacerdotes communiter Galli, sub capite Archigallo, qui primus cymbala (unde et pocula illis in tympani formam) praelata pulsabat. Vide in voce Galli. lidem Corybantes nonnullis vocitati sunt, ut et Curetes, Idaei, Dactyli ac Lares, it. Telchines, de quibus vide suis locis. Hi in caput saltantes, vel illud rotantes, Serv. sacra peragebant: apud Apuleium, Milesiar. l. 8. diu capite demissô cervices lubricis intorquentes motibus, crinesque pendulos rotantes in circulum, et nonnumquam suos incursantes musculos; ad postremum ancipiti ferrô, quod gerebant, sua quisque dissecabant brachia, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 4. et Thomae Dempsteri Paralipom. Adde Barthium ad Statium.
Nomina Cybeles varia.
Berecynthia, a monte Berecyntho in Phrygia. Dea Syria. Dindymene. Idaea mater. Magna mater. Mater Deûm. Ops. Pessinuntia Dea, a Pessinunte Phrygiae oppido. Phasiana, vide infra. Rhea. Tellus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Cybèle — trônant dans un naïskos, IVe siècle av. J.‑C., musée de l Agora antique d Athènes Cybèle (en grec ancien Κυβέλη / Kybélê signifiant gardienne de …   Wikipédia en Français

  • CYBÈLE — Grande Mère des dieux, Cybèle était adorée à Pessinonte en Phrygie et sur l’Ida comme déesse de la terre et maîtresse des fauves. Sa religion, où se manifestaient les éléments d’un fétichisme primitif (culte du pin, des pierres, des fauves),… …   Encyclopédie Universelle

  • Cybele — CYBĔLE, es, Gr. Κυβέλη, ης. 1 §. Namen. Den Namen Cybele, oder, wie er auch vielfältig von den Poeten geschrieben wird, Cybelle, Voss. Theol. gent. lib. II. c. 52. hat sie von dem Berge Cybela, Gr. τὰ Κύβελα Hesych. in Κύβελα, s. p. 566. Strabo L …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Cybĕle — (Myth.), s. Kybele …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Cybĕle — Cybĕle, s. Kybele …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Cybele — Cybĕle, s. Kybele …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Cybele — Cybele, phrygische Landesgöttin, auch Agdystis genannt, wurde besonders auf Bergen verehrt; im Tempel zu Pessinus war ihr Bild, ein unförmlicher Stein, 204 v. Chr. nach Rom versetzt. Sie ist die empfangende und gebärende Naturkraft wie die… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Cybele — [sib′ə lē΄] n. [L < Gr Kybelē] Myth. a nature goddess of ancient Asia Minor: identified with the Greek Rhea …   English World dictionary

  • Cybele — This article is about the Anatolian Earth Goddess. For other uses of Magna Mater, see Magna Mater (disambiguation). For other uses of Cybele, see Cybele (disambiguation). Full faced Luvian rock carving of the Phrygian Cybele in Mount Sipylus… …   Wikipedia

  • Cybele — Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. Cybele ou Cybèle Cybèle est une divinité phrygienne Cybèle est le nom donné à l astéroïde 65 de la ceinture principale Catégorie : Homonymie …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”